ARBOR Finalis

ARBOR Finalis
ARBOR Finalis
apud Siculum Flaccum de Condition. agror. alibique, inter agrorum terminos recensetur, unde ei nomen: Terminales has arbores vocat Imperat. in §. 6. Institut. de Offic. Iud. quae quod incisuris aut notis in trunci cortice incisis notabantur, hinc Notatae quoque dictae sunt eidem Flacco; et Incisae, in Tabulario Vindocin. Chart. 470. A. C. 1091. Notas autem huiusmodi seu incisuras Decurias vocat Papimanus tit. 39. lib. Resp. quod in decussem effictae essent, ut et L. Baiuvar. tit. 11. c. 3. §. 2. L. Wisigoth. l. 8. tit. 6. §. 1. l. 1. tit. 3. §. 3. Theclaturas, L. Longob. l. 1. tit. 26. §. 1. Charta Desiderii Regis in Bullario Casin. Tom. 2. p. 14. Et deinde per ipsa via percurrentes per arbores teclatos habentes literas Omega; etc. Vide infra, in voce Teclatura. Interdum notarum locô, clavi in arborum truncis figebantur, unde illae Clavitatae dictae, apud Gromaticum Arcerianum. An eaedem Signatae appellentur, in L. Salica tit. 29. §. 29. Vide apud Car. du Fresne Glossar et hîc infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • arbor finalis — /arbar faneylas/ In old English law, a boundary tree; a tree used for making a boundary line …   Black's law dictionary

  • arbor finalis — /arbar faneylas/ In old English law, a boundary tree; a tree used for making a boundary line …   Black's law dictionary

  • arbor finalis — A boundary line tree …   Ballentine's law dictionary

  • Arbor — (lat.), der Baum. A. Diānae (Chem,), s. Dianenbaum. A. finalis, im Mittelalter Greuzbaum mit eingeschnittnen Zeichen auf der Schale (daher A. notāta), od. mit eingeschlagnen Nägeln od. Pflöcken (dah. A. clavitāta). A. genealogĭca, so v.w.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ARBORES Terminales — sicut hodieque apud Persas, ita olim agros, velut et lapides, terminabant, frequentius tamen lapis Terminus erat. Reperiuntur Arbores Terminales apud Paulum ICtum et indiscrete Arbores lapidesve Terminales dixêre ICti legg. 1. 3. ff. de Term.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TECLATURA — incisio seu caesura, in arbore terminali; cuiusmodi incisiones, vel saltem frusta avulsa hodieque eclats et eclatures Gallis, vide supra Arbor finalis …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”